William and their heirs, to him and his heirs for ever, by sixpence
per
annum. For this, the said Herlewin has given the said Stephen and William ten shillings sterling.)
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud
Westmonasterium, die Sabbati proxima post festum Sancte Katerine, anno regni Regis Ricardi x°.
Coram G. filio Petri, etc. [ut in No. 27.]
Inter STEPHANUM et WILLELMUM filios ORDRICI, petentes, et
HEKLEWINUM DE POCLESTON, tenentem.
De ix acris terre, cum pertinentiis, in STODMERSE.
Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter
eos in prefata Curia, scilicet, quod predicti STEPHANUS et
WILLELMUS
remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium
quod habuerunt in predicta terra de STODMAERE, de se et
heredibus suis, prefato HERLEWINO et heredibus suis,, in perpetuum.
Et pro hoc fine et concordia et quieta clamancia, predictus
HERLEWINUS dedit prefatis STEPHANO et WILLELMO, de eadem
terra, dimidiam acram terre, cum pertinentiis, in PUCLESTON, in
campo scilicet juxta domum ejusdem HERLEWINI, versus boream;
et dimidiam acram bosci, cum pertinentiis, juxta Curtillagium suum, versus
occidentem, et dimidium Curtillagii sui
in eadem villa, versus boream. Tenendum eisdem STEPHANO
et WILLELMO, et heredibus eorum, de Abbate Sancti Augustini,
qui dominus est feodi, in perpetuum. Et idem HARLEWINUS
aquietabit predictam terram erga prefatum abbatem. Prenominatus
autem HERLEWINUS tenebit totum residuum terre, cum pertinentiis, in
POCLESTON, de eisdem STEPHANO et WILLELMO,
et heredibus eorum, sibi et heredibus suis, in perpetuum.
Reddendo eis inde annuatim vjd, pro omni servicio, ad festum
scilicet Sancti Michaelis.
Et pro hoc predictus HERLEWINUS dedit prefatis STEPHANO
et WILLELMO x solidos esterlingorum.
- - - - - - - - - - - - - - - - - - - -
XLVII — (29)
[31st January, 1198-9, 10 Ric. I. P]
(In a recognizance of Mortdauncestor, William de Enemere
acknowledges fifteen acres in River, to be the right and inheritance of William
|