acceptare tantopereque laudato, gratias eidem obinde ago et
liabeo immensas. Summopere enim cupiebam (quod item nunc cupio) ut Eeverendissima Dominatio vestra meum potius erga
eandem animum, perpetuo illi dedicatum, quam rem ipsam saltern
tam exilem asstimare acceptareque velit. Quantum autem
ad jocale illud preciosissimum per venerabilem virum dominum
doctorem Sampson, vestrse Reverendissim.se Dominationis capellanum,
jam ad hanc ecclesiam meam Cantuariensem missum
et ibidem decenter ac honorifice oblatum attinet, tam piam
tamque sanctam ejusdem Reverendissimae Dominationis vestrae
in optimum maximumque Deum, ac gloriosum ejus martyrem
divum Thomam, in hac parte devotionem, nemo profecto est qui
non plurima laude prosequatur atque venementer extollat; pro
quo quidem tanto tamque munifico munere preciosissimoque
tnesauro indubie sperandum est ab ipso omnipotenti Deo prsefatoque
ejus martyre (quod omnem terrenam retributionem exsuperat)
vestree Reverendissimae Dominationi copiosissime retribuendum
fore. Ego vero et confratres mei, Prior et commonacni
ecclesiaa mese, pro vestra Eeverendissima paternitate, ob
singularem ejusdem in hac re benevolentiam, summamque
liberalitatem,
continuas perpetuasque apud Altissimum preces effondemus.
Quod enim ad ipsa Lutheriana damnatissima opera attinet, accepi per dictum dominum doctorem quosdam
libellos,
quos diligentissime et legere et notare curabo; et ut diligentius
id fiat, me quam primum ad Otfordiam conferam, ubi quosdam
codices Joannis Wyclife, non minoris malitiaa ac haaresis, quam
Lutnerianae haereses sint, examinare sedulo studebo; quo facto,
ad Lamehitham erga decimum diem instantis mensis me recipiam,
et sequenti die vestram Reverendissimam Dominationem (uti debeo)
visitabo. Et quicquid in iis rebus mea opera
efficere possit, vestra Dominatio Eeverendissima me paratissimum
nabebit. Non mediocriter profecto Anglis duntaxat, verum
etiam universes religioni Christianse, merito congratulandum est, quod Deus
talem, tam pium, tam sanctum tamque catholicum Principem, qualis serenissima Eegia Majestas sit, nac
tempestate nobis adversus damnatissimos ecclesias hostes atque
hsereticos, quasi e caslo missum concesserit. Quod si sua Majestas
ab ecclesia Christi (quod absit) deficeret, non parva toti
reipublicae Christianas jactura immineret. Caetera taceo donec (Deo
volente) cum Reverendissima paternitate vestra coram |